- POLYMATHIA
- POLYMATHIAVossio viam ad Philosophiam parat. Cum enim tria faciat disciplinarum genera, primum earum esse dicit, quae pertinent ad Πολυμάθειαν: Alterum, quae pars sunt Philosophiae, studiorum Reginae: Tertium, huius comitum ac instrumentorum; cuiusmodi utraque Eloquentia est. Et primum quidem, quod Graecis Προπαιδέιας vel προπαιδευμάτων nomine censetur, quia late admodum patet, etiam Πολυμαθείας vel Πολυμαθοςύνης, Latinis Variae eruditionis, nomen obtinet: Praeterea Ἐγκυκλοπαιδέια nuncupatur: Artesque ipsae, Ἐγκύκλιοι vel τῶ ἐλευθέρων, sicut Latinis Artes liberales dicuntur; quas ante Philosophiam, sicut πρὸ τῶν μεγάλων μυςτηρίων τὰ μικρὰ, ante maiora mysteria minora tradi oportere, docet Pythagoras apudStobaeum, Serm. 41. Unde Polymathiam seu Encyclopae diam. prooemium et vestibulum Sapientiae, Philo vocat Iudaeus eam que famulam appellans cum Agar confert, Sarae ancillâ, l. περὶ τῆς ἐις προπαιδεύματα ςυνόδου. Nec obstat Heracliti illud, Πολυμαθίη νόον οὐ διδάςκει, Varia eruditio mentem non docet: Item, quod Cynici istiusmodi Artes reicerent, apud Laertium in Heraclito, et extremo. l. 6. Stoici quoque et Epicurei ipseque Seneca idem facerent: Omnes enim isti non aliud voluêre, quam hisce disciplinis inhaerendum non esse. Nec Sanctorum Patrum illi, qui saecularia reprehenderunt studia, damnârunt alios, quam qui in iis modum non tenerent; quique ea, cum verae Sapientiae famulari deberent, supra ipsam dominam efferrent: ut Gentiles faciebant, et plerique Christianorum; qui ex Philologis ac Philosophis in Ecclesiam recepti, sic prima studia miscebantsacro, ut Christianam religionem corrumperent magis, quam ornarent. Coeteroquin satis videbant, eruditionem inter humana bona primum tenere locum, de quo Nazianz. Orat. in laudem S. Basilii. Imo quantum Christianis ex Polymathia accedat, non ignoravit Iulianus, qui evertendae Religioni nostrae facilem esse viam arbitrabatur, si iis poltioris literaturae Scriptores non praelegerentur in Scholis, ut videre est, apud eundem Nazianz. Invectiva I. in Iulian. Socratem, l. 3. c. 12. et 16. ac Sozomenum, in Tripart. l. 6. c. 37. Amm. quoque Marcellin. gemino in loco l. vide l. 22. atque iterum 25. narrat, ut prohibuerit callidus Imperator, ne quis Christianus doceret Grammaticen vel Rhetoricen. Sunt autem partes Polymathiae tres, Philologia, quae aliter Grammatice vocatur, Mathesis et Logice: quarum prima versatur circa Sermonis curam et Historiam; in secunda et tertia quid tractetur, satis notum. Et styli quidem curam tum liberi, tum ligati, ad Polymathiam pertinere, Philo indicat, loc. cit. Fabius item, l. 1. c. 16. et Photius in Biblioth. ubi Helladii Lexicon ait utile esse, ad πολυμάθειαν. quia contineat, μαρτυρίας τε ῥητόρων τε καὶ τῶ ἐις ποιητικὴν μέγα κλέος ἐχόντων, testimonia Oratorum et eorum, qui e Poesi magnam gloriam retulêre: Sed praeterea Dialecticen et Mathesin eodem pertinere, ostendit idem Iudaeus εν προπαιδεύμαςι illas numerans: ut et Quintilian. l. 1. Clemens in Στρωμάτων libris, Origenes in Philocalia, Synesius in Dione, Alii. Imo et eadem Porphyrio mens, qui ita apud Ioh. Tzetzen, Histor. Chil. 11. sect. 377. hac de re loquitur.Δευτέρως δέ ἐγχύκλια μαθήματα καλοῦνταιΟ῾ κύκλος τὸ ςυμπέρασμα πάν τῶ τῶ μαθημάτων,Γραματικῆς, Ῥητορικῆς, αὐτῆς φιλοςοφίας,Καὶ τῶ τεςςάρων δὲ τεχνῶν τῶ ὑπ᾿ αὐτὴν κειμένων,Τῆς ἀριθμούςης κτλ.Vide supra in voce Philologia. In unoabit, quod Ἐγκυκλίων nomine complectitur ipsam Philosophiam; nempe ut apicem eorum. Sed hanc Seneca quoque excludit, Ep. 89. Plura vide apud praefatum Voss. l. de Philologia, de Scientiis, Mathem. Histor c. 1. et 3.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.